AURO Vinctum Palladium

AURO Vinctum Palladium
AURO Vinctum Palladium
apud Ael. Lamprid. in Vita Heliogabali, c. 6. Haec quum ita essent, signum tamen, quod Palladium esse credebat, abstulit: et aurô vinctum in sui Dei templo locavit: est deauratum, quod Graeci dicunt χρυσένδετον, unde vasa chrysendeta, ad verbum, aurô vincta. Ex ligno enim erat, sed aurô obductum. Sic pocula aurô vincta, Pomponio Melae, l. 2. c. 1. pro deauratis. Eôdem sensu cornua aurô iugaia, reperimus apud Trebellium Pollionem in Gallienis, c. 8. Processerunt altrinsecus centeni boves, cornibus auro iugatis, et dorsualibus sericis discoloribus praefulgentes. Iugare enim, et iungere et vincire, prope idem significant: cum ζυγὰ et δεσμοὶ et ζυγόδεσμα de eadem re usurpentur. Sic et ἐλεφαντόδετον, quod obore tectum est et obductum, dixit Euripides. Sed et, quod ante Salmasium nemini observatum est, aurô cludere Latini dicebant, quod idem est, ac auro iugare: nam ζυγοῦν etiam Graecis claudere est. Hesych. ζυγώτω, κλείσω. Aurô cludere igitur et aurô iugare et aurô vincire, synonyma. Anastasius, Patenam argenteam, chrismalem, aurô clausam. Treb. Pollio in D. Claudio, c. 17. Urceos duos auro inclusos argenteos librarum sex. i. e. exauratos et aurô tectos. Ita enim Anstasius Bibliothecar. argentea quaedam opera vel vasa, quae deaurata sunt, solet appellare, aurô fusa, vel aurô perfusa, aurô superinducta, vel aureô colore superinducta, aurô item vestita. Graecis, χρυσένδετα, χρυσεμβαφα, et χρυσένδυτα. Idem spatham aurô ligatam dixit, quam χρυσόδετον Graeci vocarent, in Benedicto III. i. e. vel totam deauratam, vel cuius capulus aureus esset deauratus, etc. Quae ut accuratius intelligantur, notandum est, phrases has, Aurô cludere, aurô includere, aurô vincire etc. apud Auctores nonnumquam adhiberi ad simplicem deaurationem significandam, uti de cornibus ex Trebellio, loc. cit. et Palladio ex Lampridio, loc. cit. supra diximus. Item cum Mela loc. cit. de Issedonibus ait, Issedones funera parentum, laetos victimis ac festo coitu familiarium celebrantes, corpora ipsa laniata et caesis pecorum visceribus immixta epulando consumere: capita vero, ubi fabre expolivêre, aurô vincta pro poculis gerere. Quae enim hîc aurô vincta dicit, ἀποκεχρυσωμένα exprimit Herodot. Proprie vero denotare illud genus deaurandi, cum aurum solidum in argentum deprimitur et quasi inligatur; tessellae enim aureae alte in argentum impressae includebantur: cuiusmodi pocula e. g. Graeci χρυσοκόλλητα et χρυσένδετα. Aurô ferruminata diceret Petronius; nam ferruminare est κολλᾷν. De annulis enim aureis, in quibus stellae ferreae erant inclusae, ferruminatos eos dicit stellis ferrels, h. e. ad verbum σιδηροκολλήτους. Ita Hesych. χρυσοκόλλητον σφραγῖδα vocat, τὸν χρυσοδακτύλιον. Similiter geminis ligatum Latini dixêre, quod Graecis est λιθοκόλλητον, et aurô ligatum, quod est χρυσοκόλλητον: uti supra Anastasius, spatham cum auro purissimo ligatam dixit. Sic Epistolae Pontificum a Gretzero editae: Pro verae benedictionis causa direximus vobis apalareum unum, spatham ligatam in gemmis cum balteo suo etc. Sed et χρυσόκλειςτα hôc genere deaurata dicebautur, quod verbum de verbo Aurô clusa seu inclusa, notat; ad quam deaurandi rationem pertinent etiam Persii illa, Sat. 2. v. 52.
Non tibi crateras argenti, inclusaque pingui
Auro dona feram.
Sic enim legit Salmas. potius quam incusa, quod vulgo habetur, etsi incusa rectum esse possit, h. e. ἐμπεπαισμένα: haec namque omnia fiebant secundum Artem ἐμπαιςτικην`, etc. Hinc Clusores et Inclusores dicti, qui aurum argentô includebant et gemmas aurô. Vide Salmas. ad Historiam Augustam passim, imprimis ad Spartianum in Hadriano Caes. Trebellium in Gallienis et Claudio, loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • PALLADIUM — Palladis simulacrum, quod Romae in aede Vestae fuit, cuius meminit Herodian. l. 1. c. 14. Id fuit e ligno compactum, movens oculos, atque hastam, quam manu gestabat, ut seribit Servius. Nam cum apud Troiam in honorem Palladis arx, et in eius… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”